

Epistola ad Hebraeos*
Caput 6: Versus 1
Quapropter.Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem.Inchoationis Christi sermonem,quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio.Non rursus,id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel,non rursus jacientes,ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus.Fundamentum.Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est aedificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quae sunt: inchoatio seu poenitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit poenitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii praestolari.